Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 14

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo.Select Acts 14:1

2Qui vero increduli fuerunt Judæi, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.Select Acts 14:2

3Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.Select Acts 14:3

4Divisa est autem multitudo civitatis : et quidam quidem erant cum Judæis, quidam vero cum Apostolis.Select Acts 14:4

5Cum autem factus esset impetus gentilium et Judæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos,Select Acts 14:5

6intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.Select Acts 14:6

7Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat.Select Acts 14:7

8Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,Select Acts 14:8

9dixit magna voce : Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.Select Acts 14:9

10Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.Select Acts 14:10

11Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium : quoniam ipse erat dux verbi.Select Acts 14:11

12Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare.Select Acts 14:12

13Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantesSelect Acts 14:13

14et dicentes : Viri, quid hæc facitis ? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt :Select Acts 14:14

15qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.Select Acts 14:15

16Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de cælo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda nostra.Select Acts 14:16

17Et hæc dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.Select Acts 14:17

18Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judæi : et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.Select Acts 14:18

19Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.Select Acts 14:19

20Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,Select Acts 14:20

21confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide : et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.Select Acts 14:21

22Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.Select Acts 14:22

23Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,Select Acts 14:23

24et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam :Select Acts 14:24

25et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt.Select Acts 14:25

26Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei.Select Acts 14:26

27Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.Select Acts 14:27

Next: Acts 15Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.