Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 16

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili.Select Acts 16:1

2Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.Select Acts 16:2

3Hunc voluit Paulus secum proficisci : et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.Select Acts 16:3

4Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis.Select Acts 16:4

5Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.Select Acts 16:5

6Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.Select Acts 16:6

7Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam : et non permisit eos Spiritus Jesu.Select Acts 16:7

8Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem :Select Acts 16:8

9et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.Select Acts 16:9

10Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.Select Acts 16:10

11Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim :Select Acts 16:11

12et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.Select Acts 16:12

13Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant.Select Acts 16:13

14Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit : cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.Select Acts 16:14

15Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos.Select Acts 16:15

16Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.Select Acts 16:16

17Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.Select Acts 16:17

18Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.Select Acts 16:18

19Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes :Select Acts 16:19

20et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi :Select Acts 16:20

21et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.Select Acts 16:21

22Et cucurrit plebs adversus eos : et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi.Select Acts 16:22

23Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.Select Acts 16:23

24Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.Select Acts 16:24

25Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant.Select Acts 16:25

26Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt.Select Acts 16:26

27Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.Select Acts 16:27

28Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.Select Acts 16:28

29Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes :Select Acts 16:29

30et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?Select Acts 16:30

31At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.Select Acts 16:31

32Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.Select Acts 16:32

33Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.Select Acts 16:33

34Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.Select Acts 16:34

35Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte homines illos.Select Acts 16:35

36Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo : Quia miserunt magistratus ut dimittamini : nunc igitur exeuntes, ite in pace.Select Acts 16:36

37Paulus autem dixit eis : Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem : et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita : sed veniant,Select Acts 16:37

38et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent :Select Acts 16:38

39et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.Select Acts 16:39

40Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.Select Acts 16:40

Next: Acts 17Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.