Acts 18
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum :Select Acts 18:1
2et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos.Select Acts 18:2
3Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.)Select Acts 18:3
4Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu : suadebatque Judæis et Græcis.Select Acts 18:4
5Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum.Select Acts 18:5
6Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos : Sanguis vester super caput vestrum : mundus ego : ex hoc ad gentes vadam.Select Acts 18:6
7Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ.Select Acts 18:7
8Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua : et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.Select Acts 18:8
9Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere, sed loquere, et ne taceas :Select Acts 18:9
10propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te : quoniam populus est mihi multus in hac civitate.Select Acts 18:10
11Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.Select Acts 18:11
12Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,Select Acts 18:12
13dicentes : Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.Select Acts 18:13
14Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem.Select Acts 18:14
15Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis : judex ego horum nolo esse.Select Acts 18:15
16Et minavit eos a tribunali.Select Acts 18:16
17Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal : et nihil eorum Gallioni curæ erat.Select Acts 18:17
18Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput : habebat enim votum.Select Acts 18:18
19Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.Select Acts 18:19
20Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,Select Acts 18:20
21sed valefaciens, et dicens : Iterum revertar ad vos, Deo volente : profectus est ab Epheso.Select Acts 18:21
22Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.Select Acts 18:22
23Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.Select Acts 18:23
24Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.Select Acts 18:24
25Hic erat edoctus viam Domini : et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.Select Acts 18:25
26Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.Select Acts 18:26
27Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant.Select Acts 18:27
28Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.Select Acts 18:28
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain