Acts 8
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.Select Acts 8:1
2Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.Select Acts 8:2
3Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.Select Acts 8:3
4Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.Select Acts 8:4
5Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum.Select Acts 8:5
6Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.Select Acts 8:6
7Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.Select Acts 8:7
8Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.Select Acts 8:8
9Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :Select Acts 8:9
10cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.Select Acts 8:10
11Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.Select Acts 8:11
12Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.Select Acts 8:12
13Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.Select Acts 8:13
14Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.Select Acts 8:14
15Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :Select Acts 8:15
16nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.Select Acts 8:16
17Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.Select Acts 8:17
18Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,Select Acts 8:18
19dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :Select Acts 8:19
20Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.Select Acts 8:20
21Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.Select Acts 8:21
22Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.Select Acts 8:22
23In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.Select Acts 8:23
24Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.Select Acts 8:24
25Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.Select Acts 8:25
26Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta.Select Acts 8:26
27Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :Select Acts 8:27
28et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.Select Acts 8:28
29Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.Select Acts 8:29
30Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ?Select Acts 8:30
31Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.Select Acts 8:31
32Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est : et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.Select Acts 8:32
33In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit ? quoniam tolletur de terra vita ejus.Select Acts 8:33
34Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?Select Acts 8:34
35Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.Select Acts 8:35
36Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ?Select Acts 8:36
37Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.Select Acts 8:37
38Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.Select Acts 8:38
39Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.Select Acts 8:39
40Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.Select Acts 8:40
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain