Colossians 3
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :Select Colossians 3:1
2quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.Select Colossians 3:2
3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.Select Colossians 3:3
4Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.Select Colossians 3:4
5Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :Select Colossians 3:5
6propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :Select Colossians 3:6
7in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.Select Colossians 3:7
8Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.Select Colossians 3:8
9Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,Select Colossians 3:9
10et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :Select Colossians 3:10
11ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.Select Colossians 3:11
12Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :Select Colossians 3:12
13supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.Select Colossians 3:13
14Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :Select Colossians 3:14
15et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.Select Colossians 3:15
16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.Select Colossians 3:16
17Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.Select Colossians 3:17
18Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.Select Colossians 3:18
19Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.Select Colossians 3:19
20Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.Select Colossians 3:20
21Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.Select Colossians 3:21
22Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.Select Colossians 3:22
23Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :Select Colossians 3:23
24scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.Select Colossians 3:24
25Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.Select Colossians 3:25
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation