Daniel 10
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna : intellexitque sermonem : intelligentia enim est opus in visione.Select Daniel 10:1
2In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus :Select Daniel 10:2
3panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.Select Daniel 10:3
4Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.Select Daniel 10:4
5Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo :Select Daniel 10:5
6et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens : et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis : et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.Select Daniel 10:6
7Vidi autem ego Daniel solus visionem : porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.Select Daniel 10:7
8Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc : et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.Select Daniel 10:8
9Et audivi vocem sermonum ejus : et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.Select Daniel 10:9
10Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.Select Daniel 10:10
11Et dixit ad me : Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo : nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.Select Daniel 10:11
12Et ait ad me : Noli metuere, Daniel : quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua : et ego veni propter sermones tuos.Select Daniel 10:12
13Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus : et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.Select Daniel 10:13
14Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.Select Daniel 10:14
15Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.Select Daniel 10:15
16Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea : et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me : Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.Select Daniel 10:16
17Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo ? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.Select Daniel 10:17
18Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,Select Daniel 10:18
19et dixit : Noli timere, vir desideriorum : pax tibi : confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi : Loquere, domine mi, quia confortasti me.Select Daniel 10:19
20Et ait : Numquid scis quare venerim ad te ? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens.Select Daniel 10:20
21Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis : et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.Select Daniel 10:21
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain