Daniel 13
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim :Select Daniel 13:1
2et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum :Select Daniel 13:2
3parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.Select Daniel 13:3
4Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.Select Daniel 13:4
5Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.Select Daniel 13:5
6Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.Select Daniel 13:6
7Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.Select Daniel 13:7
8Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :Select Daniel 13:8
9et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.Select Daniel 13:9
10Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :Select Daniel 13:10
11erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.Select Daniel 13:11
12Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :Select Daniel 13:12
13Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.Select Daniel 13:13
14Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.Select Daniel 13:14
15Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat :Select Daniel 13:15
16et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.Select Daniel 13:16
17Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.Select Daniel 13:17
18Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.Select Daniel 13:18
19Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :Select Daniel 13:19
20Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.Select Daniel 13:20
21Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.Select Daniel 13:21
22Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.Select Daniel 13:22
23Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.Select Daniel 13:23
24Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.Select Daniel 13:24
25Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.Select Daniel 13:25
26Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.Select Daniel 13:26
27Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.Select Daniel 13:27
28Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.Select Daniel 13:28
29Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.Select Daniel 13:29
30Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.Select Daniel 13:30
31Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.Select Daniel 13:31
32At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.Select Daniel 13:32
33Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.Select Daniel 13:33
34Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.Select Daniel 13:34
35Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.Select Daniel 13:35
36Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.Select Daniel 13:36
37Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.Select Daniel 13:37
38Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.Select Daniel 13:38
39Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit :Select Daniel 13:39
40hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.Select Daniel 13:40
41Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.Select Daniel 13:41
42Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,Select Daniel 13:42
43tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.Select Daniel 13:43
44Exaudivit autem Dominus vocem ejus.Select Daniel 13:44
45Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :Select Daniel 13:45
46et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.Select Daniel 13:46
47Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ?Select Daniel 13:47
48Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ?Select Daniel 13:48
49revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.Select Daniel 13:49
50Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.Select Daniel 13:50
51Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.Select Daniel 13:51
52Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius :Select Daniel 13:52
53judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies.Select Daniel 13:53
54Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.Select Daniel 13:54
55Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.Select Daniel 13:55
56Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :Select Daniel 13:56
57sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.Select Daniel 13:57
58Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino.Select Daniel 13:58
59Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.Select Daniel 13:59
60Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.Select Daniel 13:60
61Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,Select Daniel 13:61
62ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.Select Daniel 13:62
63Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.Select Daniel 13:63
64Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.Select Daniel 13:64
65Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.Select Daniel 13:65
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain