Skip to content
Church.wiki
Deuteronomy

Deuteronomy 13

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum,Select Deuteronomy 13:1

2et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis :Select Deuteronomy 13:2

3non audies verba prophetæ illius aut somniatoris : quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.Select Deuteronomy 13:3

4Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus : ipsi servietis, et ipsi adhærebitis.Select Deuteronomy 13:4

5Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur : quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis : ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus : et auferes malum de medio tui.Select Deuteronomy 13:5

6Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens : Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,Select Deuteronomy 13:6

7cunctarum in circuitu gentium, quæ juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terræ,Select Deuteronomy 13:7

8non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,Select Deuteronomy 13:8

9sed statim interficies : sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.Select Deuteronomy 13:9

10Lapidibus obrutus necabitur : quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis :Select Deuteronomy 13:10

11ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.Select Deuteronomy 13:11

12Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos :Select Deuteronomy 13:12

13Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suæ, atque dixerunt : Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis :Select Deuteronomy 13:13

14quære sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,Select Deuteronomy 13:14

15statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quæ in illa sunt, usque ad pecora.Select Deuteronomy 13:15

16Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non ædificabitur amplius,Select Deuteronomy 13:16

17et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua : ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,Select Deuteronomy 13:17

18quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.Select Deuteronomy 13:18

Next: Deuteronomy 14Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Deuteronomy

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.