Deuteronomy 14
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :Select Deuteronomy 14:1
2quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.Select Deuteronomy 14:2
3Ne comedatis quæ immunda sunt.Select Deuteronomy 14:3
4Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,Select Deuteronomy 14:4
5cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.Select Deuteronomy 14:5
6Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.Select Deuteronomy 14:6
7De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.Select Deuteronomy 14:7
8Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.Select Deuteronomy 14:8
9Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite :Select Deuteronomy 14:9
10quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.Select Deuteronomy 14:10
11Omnes aves mundas comedite.Select Deuteronomy 14:11
12Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,Select Deuteronomy 14:12
13ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :Select Deuteronomy 14:13
14et omne corvini generis,Select Deuteronomy 14:14
15et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :Select Deuteronomy 14:15
16herodium ac cygnum, et ibin,Select Deuteronomy 14:16
17ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,Select Deuteronomy 14:17
18onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.Select Deuteronomy 14:18
19Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.Select Deuteronomy 14:19
20Omne quod mundum est, comedite.Select Deuteronomy 14:20
21Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.Select Deuteronomy 14:21
22Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,Select Deuteronomy 14:22
23et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.Select Deuteronomy 14:23
24Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,Select Deuteronomy 14:24
25vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus :Select Deuteronomy 14:25
26et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua :Select Deuteronomy 14:26
27et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.Select Deuteronomy 14:27
28Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.Select Deuteronomy 14:28
29Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.Select Deuteronomy 14:29
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain