Skip to content
Church.wiki
Deuteronomy

Deuteronomy 2

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus : et circuivimus montem Seir longo tempore.Select Deuteronomy 2:1

2Dixitque Dominus ad me :Select Deuteronomy 2:2

3Sufficit vobis circuire montem istum : ite contra aquilonem :Select Deuteronomy 2:3

4et populo præcipe, dicens : Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.Select Deuteronomy 2:4

5Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.Select Deuteronomy 2:5

6Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis : aquam emptam haurietis, et bibetis.Select Deuteronomy 2:6

7Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum : novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.Select Deuteronomy 2:7

8Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab.Select Deuteronomy 2:8

9Dixitque Dominus ad me : Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos prælium : non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem.Select Deuteronomy 2:9

10Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe,Select Deuteronomy 2:10

11quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitæ appellant eos Emim.Select Deuteronomy 2:11

12In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi : quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suæ, quam dedit illi Dominus.Select Deuteronomy 2:12

13Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum.Select Deuteronomy 2:13

14Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit : donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus :Select Deuteronomy 2:14

15cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.Select Deuteronomy 2:15

16Postquam autem universi ceciderunt pugnatores,Select Deuteronomy 2:16

17locutus est Dominus ad me, dicens :Select Deuteronomy 2:17

18Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar :Select Deuteronomy 2:18

19et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium : non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.Select Deuteronomy 2:19

20Terra gigantum reputata est : et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim,Select Deuteronomy 2:20

21populus magnus, et multus, et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum : et fecit illos habitare pro eis,Select Deuteronomy 2:21

22sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhæos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in præsens.Select Deuteronomy 2:22

23Hevæos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt : qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis.Select Deuteronomy 2:23

24Surgite, et transite torrentem Arnon : ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum prælium.Select Deuteronomy 2:24

25Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo : ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.Select Deuteronomy 2:25

26Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens :Select Deuteronomy 2:26

27Transibimus per terram tuam : publica gradiemur via ; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram.Select Deuteronomy 2:27

28Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur : aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum,Select Deuteronomy 2:28

29sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar : donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.Select Deuteronomy 2:29

30Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum : quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides.Select Deuteronomy 2:30

31Dixitque Dominus ad me : Ecce cœpi tibi tradere Sehon, et terram ejus : incipe possidere eam.Select Deuteronomy 2:31

32Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa.Select Deuteronomy 2:32

33Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis : percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.Select Deuteronomy 2:33

34Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis : non reliquimus in eis quidquam,Select Deuteronomy 2:34

35absque jumentis, quæ in partem venere prædantium : et spoliis urbium, quas cepimusSelect Deuteronomy 2:35

36ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus : omnes tradidit Dominus Deus noster nobis,Select Deuteronomy 2:36

37absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus : et cunctis quæ adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.Select Deuteronomy 2:37

Next: Deuteronomy 3Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Deuteronomy

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.