Skip to content
Church.wiki
Deuteronomy

Deuteronomy 26

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea :Select Deuteronomy 26:1

2tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus :Select Deuteronomy 26:2

3accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum : Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis.Select Deuteronomy 26:3

4Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui :Select Deuteronomy 26:4

5et loqueris in conspectu Domini Dei tui : Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero : crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis.Select Deuteronomy 26:5

6Afflixeruntque nos Ægyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima :Select Deuteronomy 26:6

7et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum : qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam :Select Deuteronomy 26:7

8et eduxit nos de Ægypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis :Select Deuteronomy 26:8

9et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem.Select Deuteronomy 26:9

10Et idcirco nunc offero primitias frugum terræ, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo.Select Deuteronomy 26:10

11Et epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ, tu et Levites, et advena qui tecum est.Select Deuteronomy 26:11

12Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitæ, et advenæ, et pupillo et viduæ, ut comedant intra portas tuas, et saturentur :Select Deuteronomy 26:12

13loquerisque in conspectu Domini Deo tui : Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitæ et advenæ, et pupillo ac viduæ, sicut jussisti mihi : non præterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui.Select Deuteronomy 26:13

14Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut præcepisti mihi.Select Deuteronomy 26:14

15Respice de sanctuario tuo, et de excelso cælorum habitaculo, et benedic populo tuo Israël, et terræ, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terræ lacte et melle mananti.Select Deuteronomy 26:15

16Hodie Dominus Deus tuus præcepit tibi ut facias mandata hæc atque judicia : et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua.Select Deuteronomy 26:16

17Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.Select Deuteronomy 26:17

18Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta illius :Select Deuteronomy 26:18

19et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam : ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.Select Deuteronomy 26:19

Next: Deuteronomy 27Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Deuteronomy

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.