Deuteronomy 27
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.Select Deuteronomy 27:1
2Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,Select Deuteronomy 27:2
3ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.Select Deuteronomy 27:3
4Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce :Select Deuteronomy 27:4
5et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,Select Deuteronomy 27:5
6et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,Select Deuteronomy 27:6
7et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.Select Deuteronomy 27:7
8Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.Select Deuteronomy 27:8
9Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui :Select Deuteronomy 27:9
10audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi.Select Deuteronomy 27:10
11Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens :Select Deuteronomy 27:11
12Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.Select Deuteronomy 27:12
13Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.Select Deuteronomy 27:13
14Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce :Select Deuteronomy 27:14
15Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.Select Deuteronomy 27:15
16Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen.Select Deuteronomy 27:16
17Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen.Select Deuteronomy 27:17
18Maledictus qui errare facit cæcum in itinere : et dicet omnis populus : Amen.Select Deuteronomy 27:18
19Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ : et dicet omnis populus : Amen.Select Deuteronomy 27:19
20Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen.Select Deuteronomy 27:20
21Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.Select Deuteronomy 27:21
22Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ : et dicet omnis populus : Amen.Select Deuteronomy 27:22
23Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen.Select Deuteronomy 27:23
24Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen.Select Deuteronomy 27:24
25Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen.Select Deuteronomy 27:25
26Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.Select Deuteronomy 27:26
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain