Deuteronomy 3
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Itaque conversi ascendimus per iter Basan : egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai.Select Deuteronomy 3:1
2Dixitque Dominus ad me : Ne timeas eum : quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua : faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon.Select Deuteronomy 3:2
3Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus : percussimusque eos usque ad internecionem,Select Deuteronomy 3:3
4vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret : sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan.Select Deuteronomy 3:4
5Cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quæ non habebant muros.Select Deuteronomy 3:5
6Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos :Select Deuteronomy 3:6
7jumenta autem et spolia urbium diripuimus.Select Deuteronomy 3:7
8Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem : a torrente Arnon usque ad montem Hermon,Select Deuteronomy 3:8
9quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhæi Sanir :Select Deuteronomy 3:9
10omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan.Select Deuteronomy 3:10
11Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.Select Deuteronomy 3:11
12Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad : et civitates illius dedi Ruben et Gad.Select Deuteronomy 3:12
13Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediæ tribui Manasse, omnem regionem Argob : cunctaque Basan vocatur Terra gigantum.Select Deuteronomy 3:13
14Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in præsentem diem.Select Deuteronomy 3:14
15Machir quoque dedi Galaad.Select Deuteronomy 3:15
16Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jeboc, qui est terminus filiorum Ammon :Select Deuteronomy 3:16
17et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem.Select Deuteronomy 3:17
18Præcepique vobis in tempore illo, dicens : Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditatem : expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti,Select Deuteronomy 3:18
19absque uxoribus, et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,Select Deuteronomy 3:19
20donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit : et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem : tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.Select Deuteronomy 3:20
21Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens : Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus : sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es.Select Deuteronomy 3:21
22Ne timeas eos : Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.Select Deuteronomy 3:22
23Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens :Select Deuteronomy 3:23
24Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam : neque enim est alius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ.Select Deuteronomy 3:24
25Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum.Select Deuteronomy 3:25
26Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi : Sufficit tibi : nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.Select Deuteronomy 3:26
27Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice ; nec enim transibis Jordanem istum.Select Deuteronomy 3:27
28Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta : quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es.Select Deuteronomy 3:28
29Mansimusque in valle contra fanum Phogor.Select Deuteronomy 3:29
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain