Deuteronomy 33
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.Select Deuteronomy 33:1
2Et ait : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis : apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.Select Deuteronomy 33:2
3Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt : et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.Select Deuteronomy 33:3
4Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob.Select Deuteronomy 33:4
5Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël.Select Deuteronomy 33:5
6Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.Select Deuteronomy 33:6
7Hæc est Judæ benedictio : Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum : manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.Select Deuteronomy 33:7
8Levi quoque ait : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.Select Deuteronomy 33:8
9Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.Select Deuteronomy 33:9
10Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël : ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.Select Deuteronomy 33:10
11Benedic, Domine, fortitudini ejus : et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus : et qui oderunt eum, non consurgant.Select Deuteronomy 33:11
12Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.Select Deuteronomy 33:12
13Joseph quoque ait : De benedictione Domini terra ejus, de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.Select Deuteronomy 33:13
14De pomis fructuum solis ac lunæ,Select Deuteronomy 33:14
15de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum :Select Deuteronomy 33:15
16et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos.Select Deuteronomy 33:16
17Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius : in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim : et hæc millia Manasse.Select Deuteronomy 33:17
18Et Zabulon ait : Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.Select Deuteronomy 33:18
19Populos vocabunt ad montem : ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.Select Deuteronomy 33:19
20Et Gad ait : Benedictus in latitudine Gad : quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.Select Deuteronomy 33:20
21Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus : qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.Select Deuteronomy 33:21
22Dan quoque ait : Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.Select Deuteronomy 33:22
23Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini : mare et meridiem possidebit.Select Deuteronomy 33:23
24Aser quoque ait : Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum :Select Deuteronomy 33:24
25ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.Select Deuteronomy 33:25
26Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,Select Deuteronomy 33:26
27habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere.Select Deuteronomy 33:27
28Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore.Select Deuteronomy 33:28
29Beatus es tu, Israël : quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ : negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.Select Deuteronomy 33:29
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain