Deuteronomy 34
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,Select Deuteronomy 34:1
2et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,Select Deuteronomy 34:2
3et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.Select Deuteronomy 34:3
4Dixitque Dominus ad eum : Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.Select Deuteronomy 34:4
5Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino :Select Deuteronomy 34:5
6et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor : et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem.Select Deuteronomy 34:6
7Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.Select Deuteronomy 34:7
8Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.Select Deuteronomy 34:8
9Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi.Select Deuteronomy 34:9
10Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,Select Deuteronomy 34:10
11in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius,Select Deuteronomy 34:11
12et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël.Select Deuteronomy 34:12
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain