Ephesians 3
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,Select Ephesians 3:1
2si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis :Select Ephesians 3:2
3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,Select Ephesians 3:3
4prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :Select Ephesians 3:4
5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,Select Ephesians 3:5
6gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :Select Ephesians 3:6
7cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.Select Ephesians 3:7
8Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,Select Ephesians 3:8
9et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit :Select Ephesians 3:9
10ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,Select Ephesians 3:10
11secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro :Select Ephesians 3:11
12in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.Select Ephesians 3:12
13Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra.Select Ephesians 3:13
14Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,Select Ephesians 3:14
15ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,Select Ephesians 3:15
16ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,Select Ephesians 3:16
17Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,Select Ephesians 3:17
18ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum :Select Ephesians 3:18
19scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.Select Ephesians 3:19
20Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis :Select Ephesians 3:20
21ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.Select Ephesians 3:21
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain