Ephesians 4
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,Select Ephesians 4:1
2cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,Select Ephesians 4:2
3solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.Select Ephesians 4:3
4Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.Select Ephesians 4:4
5Unus Dominus, una fides, unum baptisma.Select Ephesians 4:5
6Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.Select Ephesians 4:6
7Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.Select Ephesians 4:7
8Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.Select Ephesians 4:8
9Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ?Select Ephesians 4:9
10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.Select Ephesians 4:10
11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,Select Ephesians 4:11
12ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi :Select Ephesians 4:12
13donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi :Select Ephesians 4:13
14ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.Select Ephesians 4:14
15Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :Select Ephesians 4:15
16ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.Select Ephesians 4:16
17Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,Select Ephesians 4:17
18tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,Select Ephesians 4:18
19qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.Select Ephesians 4:19
20Vos autem non ita didicistis Christum,Select Ephesians 4:20
21si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,Select Ephesians 4:21
22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.Select Ephesians 4:22
23Renovamini autem spiritu mentis vestræ,Select Ephesians 4:23
24et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.Select Ephesians 4:24
25Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.Select Ephesians 4:25
26Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.Select Ephesians 4:26
27Nolite locum dare diabolo :Select Ephesians 4:27
28qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.Select Ephesians 4:28
29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.Select Ephesians 4:29
30Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.Select Ephesians 4:30
31Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.Select Ephesians 4:31
32Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.Select Ephesians 4:32
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain