Esther 10
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias :Select Esther 10:1
2cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :Select Esther 10:2
3et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.Select Esther 10:3
4Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista.Select Esther 10:4
5Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit.Select Esther 10:5
6Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.Select Esther 10:6
7Duo autem dracones : ego sum, et Aman.Select Esther 10:7
8Gentes, quæ convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum.Select Esther 10:8
9Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes :Select Esther 10:9
10et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.Select Esther 10:10
11Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus :Select Esther 10:11
12et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.Select Esther 10:12
13Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.Select Esther 10:13
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain