Exodus 15
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.Select Exodus 15:1
2Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.Select Exodus 15:2
3Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,Select Exodus 15:3
4currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.Select Exodus 15:4
5Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.Select Exodus 15:5
6Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.Select Exodus 15:6
7Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.Select Exodus 15:7
8Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.Select Exodus 15:8
9Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.Select Exodus 15:9
10Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.Select Exodus 15:10
11Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?Select Exodus 15:11
12Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.Select Exodus 15:12
13Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.Select Exodus 15:13
14Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.Select Exodus 15:14
15Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.Select Exodus 15:15
16Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.Select Exodus 15:16
17Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.Select Exodus 15:17
18Dominus regnabit in æternum et ultra.Select Exodus 15:18
19Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.Select Exodus 15:19
20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,Select Exodus 15:20
21quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.Select Exodus 15:21
22Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.Select Exodus 15:22
23Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.Select Exodus 15:23
24Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?Select Exodus 15:24
25At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,Select Exodus 15:25
26dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.Select Exodus 15:26
27Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.Select Exodus 15:27
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation