Exodus 18
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto,Select Exodus 18:1
2tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,Select Exodus 18:2
3et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;Select Exodus 18:3
4alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.Select Exodus 18:4
5Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.Select Exodus 18:5
6Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.Select Exodus 18:6
7Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,Select Exodus 18:7
8narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.Select Exodus 18:8
9Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum.Select Exodus 18:9
10Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti.Select Exodus 18:10
11Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos.Select Exodus 18:11
12Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.Select Exodus 18:12
13Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.Select Exodus 18:13
14Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ?Select Exodus 18:14
15Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei :Select Exodus 18:15
16cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.Select Exodus 18:16
17At ille : Non bonam, inquit, rem facis.Select Exodus 18:17
18Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere.Select Exodus 18:18
19Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum :Select Exodus 18:19
20ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.Select Exodus 18:20
21Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,Select Exodus 18:21
22qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere.Select Exodus 18:22
23Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.Select Exodus 18:23
24Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.Select Exodus 18:24
25Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.Select Exodus 18:25
26Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.Select Exodus 18:26
27Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.Select Exodus 18:27
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation