Exodus 24
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.Select Exodus 24:1
2Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.Select Exodus 24:2
3Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.Select Exodus 24:3
4Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.Select Exodus 24:4
5Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.Select Exodus 24:5
6Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.Select Exodus 24:6
7Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.Select Exodus 24:7
8Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.Select Exodus 24:8
9Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :Select Exodus 24:9
10et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.Select Exodus 24:10
11Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.Select Exodus 24:11
12Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos.Select Exodus 24:12
13Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,Select Exodus 24:13
14senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.Select Exodus 24:14
15Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,Select Exodus 24:15
16et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.Select Exodus 24:16
17Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.Select Exodus 24:17
18Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.Select Exodus 24:18
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation