Exodus 25
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Exodus 25:1
2Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.Select Exodus 25:2
3Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,Select Exodus 25:3
4hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,Select Exodus 25:4
5et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :Select Exodus 25:5
6oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :Select Exodus 25:6
7lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.Select Exodus 25:7
8Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :Select Exodus 25:8
9juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :Select Exodus 25:9
10arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.Select Exodus 25:10
11Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :Select Exodus 25:11
12et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.Select Exodus 25:12
13Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.Select Exodus 25:13
14Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :Select Exodus 25:14
15qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.Select Exodus 25:15
16Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.Select Exodus 25:16
17Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.Select Exodus 25:17
18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.Select Exodus 25:18
19Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.Select Exodus 25:19
20Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,Select Exodus 25:20
21in qua pones testimonium quod dabo tibi.Select Exodus 25:21
22Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.Select Exodus 25:22
23Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.Select Exodus 25:23
24Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,Select Exodus 25:24
25et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.Select Exodus 25:25
26Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.Select Exodus 25:26
27Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.Select Exodus 25:27
28Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.Select Exodus 25:28
29Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.Select Exodus 25:29
30Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.Select Exodus 25:30
31Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.Select Exodus 25:31
32Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.Select Exodus 25:32
33Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :Select Exodus 25:33
34in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.Select Exodus 25:34
35Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.Select Exodus 25:35
36Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.Select Exodus 25:36
37Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.Select Exodus 25:37
38Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.Select Exodus 25:38
39Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.Select Exodus 25:39
40Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.Select Exodus 25:40
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation