Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 26

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.Select Exodus 26:1

2Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.Select Exodus 26:2

3Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.Select Exodus 26:3

4Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.Select Exodus 26:4

5Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.Select Exodus 26:5

6Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.Select Exodus 26:6

7Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.Select Exodus 26:7

8Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium.Select Exodus 26:8

9E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.Select Exodus 26:9

10Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.Select Exodus 26:10

11Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.Select Exodus 26:11

12Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.Select Exodus 26:12

13Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.Select Exodus 26:13

14Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.Select Exodus 26:14

15Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,Select Exodus 26:15

16quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.Select Exodus 26:16

17In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.Select Exodus 26:17

18Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.Select Exodus 26:18

19Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.Select Exodus 26:19

20In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,Select Exodus 26:20

21quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.Select Exodus 26:21

22Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,Select Exodus 26:22

23et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.Select Exodus 26:23

24Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.Select Exodus 26:24

25Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.Select Exodus 26:25

26Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,Select Exodus 26:26

27et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :Select Exodus 26:27

28qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.Select Exodus 26:28

29Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.Select Exodus 26:29

30Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.Select Exodus 26:30

31Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :Select Exodus 26:31

32quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.Select Exodus 26:32

33Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.Select Exodus 26:33

34Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,Select Exodus 26:34

35mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.Select Exodus 26:35

36Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.Select Exodus 26:36

37Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.Select Exodus 26:37

Next: Exodus 27Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.