Exodus 28
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.Select Exodus 28:1
2Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.Select Exodus 28:2
3Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.Select Exodus 28:3
4Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.Select Exodus 28:4
5Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.Select Exodus 28:5
6Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.Select Exodus 28:6
7Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.Select Exodus 28:7
8Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.Select Exodus 28:8
9Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :Select Exodus 28:9
10sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.Select Exodus 28:10
11Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :Select Exodus 28:11
12et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.Select Exodus 28:12
13Facies et uncinos ex auro,Select Exodus 28:13
14et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.Select Exodus 28:14
15Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.Select Exodus 28:15
16Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.Select Exodus 28:16
17Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :Select Exodus 28:17
18in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis :Select Exodus 28:18
19in tertio ligurius, achates, et amethystus :Select Exodus 28:19
20in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.Select Exodus 28:20
21Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.Select Exodus 28:21
22Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,Select Exodus 28:22
23et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :Select Exodus 28:23
24catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,Select Exodus 28:24
25et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.Select Exodus 28:25
26Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.Select Exodus 28:26
27Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,Select Exodus 28:27
28et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.Select Exodus 28:28
29Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.Select Exodus 28:29
30Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.Select Exodus 28:30
31Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,Select Exodus 28:31
32in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.Select Exodus 28:32
33Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,Select Exodus 28:33
34ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.Select Exodus 28:34
35Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.Select Exodus 28:35
36Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.Select Exodus 28:36
37Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,Select Exodus 28:37
38imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.Select Exodus 28:38
39Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.Select Exodus 28:39
40Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :Select Exodus 28:40
41vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.Select Exodus 28:41
42Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora :Select Exodus 28:42
43et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.Select Exodus 28:43
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation