Exodus 29
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,Select Exodus 29:1
2panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.Select Exodus 29:2
3Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.Select Exodus 29:3
4Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,Select Exodus 29:4
5indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.Select Exodus 29:5
6Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,Select Exodus 29:6
7et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.Select Exodus 29:7
8Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,Select Exodus 29:8
9Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,Select Exodus 29:9
10applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,Select Exodus 29:10
11et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.Select Exodus 29:11
12Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.Select Exodus 29:12
13Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :Select Exodus 29:13
14carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.Select Exodus 29:14
15Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.Select Exodus 29:15
16Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.Select Exodus 29:16
17Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.Select Exodus 29:17
18Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.Select Exodus 29:18
19Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.Select Exodus 29:19
20Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.Select Exodus 29:20
21Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,Select Exodus 29:21
22tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :Select Exodus 29:22
23tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :Select Exodus 29:23
24ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.Select Exodus 29:24
25Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.Select Exodus 29:25
26Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.Select Exodus 29:26
27Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,Select Exodus 29:27
28quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.Select Exodus 29:28
29Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.Select Exodus 29:29
30Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.Select Exodus 29:30
31Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :Select Exodus 29:31
32quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,Select Exodus 29:32
33ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.Select Exodus 29:33
34Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.Select Exodus 29:34
35Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :Select Exodus 29:35
36et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.Select Exodus 29:36
37Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.Select Exodus 29:37
38Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,Select Exodus 29:38
39unum agnum mane, et alterum vespere,Select Exodus 29:39
40decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.Select Exodus 29:40
41Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :Select Exodus 29:41
42sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.Select Exodus 29:42
43Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.Select Exodus 29:43
44Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.Select Exodus 29:44
45Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,Select Exodus 29:45
46et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.Select Exodus 29:46
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation