Exodus 33
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam :Select Exodus 33:1
2et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum,Select Exodus 33:2
3et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via.Select Exodus 33:3
4Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo.Select Exodus 33:4
5Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.Select Exodus 33:5
6Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.Select Exodus 33:6
7Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra.Select Exodus 33:7
8Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.Select Exodus 33:8
9Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,Select Exodus 33:9
10cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.Select Exodus 33:10
11Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.Select Exodus 33:11
12Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.Select Exodus 33:12
13Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc.Select Exodus 33:13
14Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.Select Exodus 33:14
15Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.Select Exodus 33:15
16In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ?Select Exodus 33:16
17Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.Select Exodus 33:17
18Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.Select Exodus 33:18
19Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.Select Exodus 33:19
20Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.Select Exodus 33:20
21Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.Select Exodus 33:21
22Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :Select Exodus 33:22
23tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.Select Exodus 33:23
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation