Exodus 36
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.Select Exodus 36:1
2Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,Select Exodus 36:2
3tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.Select Exodus 36:3
4Unde artifices venire compulsi,Select Exodus 36:4
5dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.Select Exodus 36:5
6Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,Select Exodus 36:6
7eo quod oblata sufficerent et superabundarent.Select Exodus 36:7
8Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :Select Exodus 36:8
9quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.Select Exodus 36:9
10Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.Select Exodus 36:10
11Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,Select Exodus 36:11
12ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.Select Exodus 36:12
13Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.Select Exodus 36:13
14Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :Select Exodus 36:14
15unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :Select Exodus 36:15
16quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.Select Exodus 36:16
17Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.Select Exodus 36:17
18Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.Select Exodus 36:18
19Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.Select Exodus 36:19
20Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.Select Exodus 36:20
21Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.Select Exodus 36:21
22Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.Select Exodus 36:22
23E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,Select Exodus 36:23
24cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.Select Exodus 36:24
25Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,Select Exodus 36:25
26cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.Select Exodus 36:26
27Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,Select Exodus 36:27
28et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :Select Exodus 36:28
29quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :Select Exodus 36:29
30ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.Select Exodus 36:30
31Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,Select Exodus 36:31
32et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.Select Exodus 36:32
33Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.Select Exodus 36:33
34Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.Select Exodus 36:34
35Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :Select Exodus 36:35
36et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.Select Exodus 36:36
37Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :Select Exodus 36:37
38et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.Select Exodus 36:38
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation