Exodus 37
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.Select Exodus 37:1
2Et fecit illi coronam auream per gyrum,Select Exodus 37:2
3conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.Select Exodus 37:3
4Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,Select Exodus 37:4
5et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.Select Exodus 37:5
6Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.Select Exodus 37:6
7Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii :Select Exodus 37:7
8cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,Select Exodus 37:8
9extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.Select Exodus 37:9
10Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.Select Exodus 37:10
11Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,Select Exodus 37:11
12ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.Select Exodus 37:12
13Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæSelect Exodus 37:13
14contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.Select Exodus 37:14
15Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.Select Exodus 37:15
16Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.Select Exodus 37:16
17Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant :Select Exodus 37:17
18sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :Select Exodus 37:18
19tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.Select Exodus 37:19
20In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia :Select Exodus 37:20
21et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.Select Exodus 37:21
22Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.Select Exodus 37:22
23Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.Select Exodus 37:23
24Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.Select Exodus 37:24
25Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.Select Exodus 37:25
26Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.Select Exodus 37:26
27Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.Select Exodus 37:27
28Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.Select Exodus 37:28
29Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.Select Exodus 37:29
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation