Exodus 39
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.Select Exodus 39:1
2Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,Select Exodus 39:2
3opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,Select Exodus 39:3
4duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,Select Exodus 39:4
5et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.Select Exodus 39:5
6Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :Select Exodus 39:6
7posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.Select Exodus 39:7
8Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :Select Exodus 39:8
9quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.Select Exodus 39:9
10Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.Select Exodus 39:10
11In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.Select Exodus 39:11
12In tertio, ligurius, achates, et amethystus.Select Exodus 39:12
13In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.Select Exodus 39:13
14Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.Select Exodus 39:14
15Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :Select Exodus 39:15
16et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,Select Exodus 39:16
17e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.Select Exodus 39:17
18Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,Select Exodus 39:18
19stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.Select Exodus 39:19
20Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,Select Exodus 39:20
21et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :Select Exodus 39:21
22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :Select Exodus 39:22
23et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :Select Exodus 39:23
24tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.Select Exodus 39:24
25Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :Select Exodus 39:25
26et mitras cum coronulis suis ex bysso :Select Exodus 39:26
27feminalia quoque linea, byssina :Select Exodus 39:27
28cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.Select Exodus 39:28
29Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :Select Exodus 39:29
30et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.Select Exodus 39:30
31Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.Select Exodus 39:31
32Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,Select Exodus 39:32
33opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,Select Exodus 39:33
34velum ; arcam, vectes, propitiatorium,Select Exodus 39:34
35mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;Select Exodus 39:35
36candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;Select Exodus 39:36
37altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,Select Exodus 39:37
38et tentorium in introitu tabernaculi ;Select Exodus 39:38
39altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;Select Exodus 39:39
40tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.Select Exodus 39:40
41Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,Select Exodus 39:41
42obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.Select Exodus 39:42
43Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.Select Exodus 39:43
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation