Exodus 40
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Exodus 40:1
2Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,Select Exodus 40:2
3et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :Select Exodus 40:3
4et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,Select Exodus 40:4
5et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,Select Exodus 40:5
6et ante illud altare holocausti :Select Exodus 40:6
7labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.Select Exodus 40:7
8Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.Select Exodus 40:8
9Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :Select Exodus 40:9
10altare holocausti et omnia vasa ejus,Select Exodus 40:10
11labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.Select Exodus 40:11
12Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aquaSelect Exodus 40:12
13indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.Select Exodus 40:13
14Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.Select Exodus 40:14
15Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.Select Exodus 40:15
16Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,Select Exodus 40:16
17et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.Select Exodus 40:17
18Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.Select Exodus 40:18
19Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.Select Exodus 40:19
20Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,Select Exodus 40:20
21ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.Select Exodus 40:21
22Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,Select Exodus 40:22
23locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.Select Exodus 40:23
24Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,Select Exodus 40:24
25et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.Select Exodus 40:25
26Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,Select Exodus 40:26
27et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.Select Exodus 40:27
28Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.Select Exodus 40:28
29Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,Select Exodus 40:29
30cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.Select Exodus 40:30
31Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,Select Exodus 40:31
32operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.Select Exodus 40:32
33Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.Select Exodus 40:33
34Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :Select Exodus 40:34
35si pendebat desuper, manebant in eodem loco.Select Exodus 40:35
36Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.Select Exodus 40:36
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation