Ezekiel 15
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Et factus est sermo Domini ad me, dicens :Select Ezekiel 15:1
2Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum ?Select Ezekiel 15:2
3numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas ?Select Ezekiel 15:3
4Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam : numquid utile erit ad opus ?Select Ezekiel 15:4
5Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus : quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis ?Select Ezekiel 15:5
6Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem.Select Ezekiel 15:6
7Et ponam faciem meam in eos : de igne egredientur, et ignis consumet eos : et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,Select Ezekiel 15:7
8et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prævaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.Select Ezekiel 15:8
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain