Skip to content
Church.wiki
Ezekiel

Ezekiel 24

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :Select Ezekiel 24:1

2Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.Select Ezekiel 24:2

3Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.Select Ezekiel 24:3

4Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.Select Ezekiel 24:4

5Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.Select Ezekiel 24:5

6Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.Select Ezekiel 24:6

7Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum : non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere.Select Ezekiel 24:7

8Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.Select Ezekiel 24:8

9Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !Select Ezekiel 24:9

10Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.Select Ezekiel 24:10

11Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.Select Ezekiel 24:11

12Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.Select Ezekiel 24:12

13Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.Select Ezekiel 24:13

14Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.Select Ezekiel 24:14

15Et factum est verbum Domini ad me, dicens :Select Ezekiel 24:15

16Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.Select Ezekiel 24:16

17Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.Select Ezekiel 24:17

18Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi.Select Ezekiel 24:18

19Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ?Select Ezekiel 24:19

20Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :Select Ezekiel 24:20

21Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri et filiæ vestræ quas reliquistis, gladio cadent.Select Ezekiel 24:21

22Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :Select Ezekiel 24:22

23coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.Select Ezekiel 24:23

24Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.Select Ezekiel 24:24

25Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum :Select Ezekiel 24:25

26in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :Select Ezekiel 24:26

27in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.Select Ezekiel 24:27

Next: Ezekiel 25Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezekiel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.