Skip to content
Church.wiki
Ezekiel

Ezekiel 31

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :Select Ezekiel 31:1

2Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus : Cui similis factus es in magnitudine tua ?Select Ezekiel 31:2

3ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.Select Ezekiel 31:3

4Aquæ nutrierunt illum ; abyssus exaltavit illum : flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.Select Ezekiel 31:4

5Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis, et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.Select Ezekiel 31:5

6Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli : et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum, et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.Select Ezekiel 31:6

7Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum : erat enim radix illius juxta aquas multas.Select Ezekiel 31:7

8Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ; abietes non adæquaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt æquæ frondibus illius : omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus.Select Ezekiel 31:8

9Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus, et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis quæ erant in paradiso Dei.Select Ezekiel 31:9

10Propterea hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua :Select Ezekiel 31:10

11tradidi eum in manu fortissimi gentium : faciens faciet ei : juxta impietatem ejus ejeci eum.Select Ezekiel 31:11

12Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et projicient eum super montes : et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ : et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ, et relinquent eum.Select Ezekiel 31:12

13In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli, et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.Select Ezekiel 31:13

14Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis : quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum.Select Ezekiel 31:14

15Hæc dicit Dominus Deus : In die quando descendit ad inferos, induxi luctum : operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coërcui aquas multas : contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt.Select Ezekiel 31:15

16A sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum : et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis.Select Ezekiel 31:16

17Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio : et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum.Select Ezekiel 31:17

18Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam : in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio : ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.Select Ezekiel 31:18

Next: Ezekiel 32Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezekiel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.