Ezekiel 34
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Et factum est verbum Domini ad me, dicens :Select Ezekiel 34:1
2Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus : Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ?Select Ezekiel 34:2
3Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis : gregem autem meum non pascebatis.Select Ezekiel 34:3
4Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.Select Ezekiel 34:4
5Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor : et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt.Select Ezekiel 34:5
6Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.Select Ezekiel 34:6
7Propterea, pastores, audite verbum Domini.Select Ezekiel 34:7
8Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor : neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :Select Ezekiel 34:8
9propterea, pastores, audite verbum Domini.Select Ezekiel 34:9
10Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.Select Ezekiel 34:10
11Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.Select Ezekiel 34:11
12Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.Select Ezekiel 34:12
13Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terræ.Select Ezekiel 34:13
14In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.Select Ezekiel 34:14
15Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.Select Ezekiel 34:15
16Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.Select Ezekiel 34:16
17Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.Select Ezekiel 34:17
18Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :Select Ezekiel 34:18
19et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.Select Ezekiel 34:19
20Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :Select Ezekiel 34:20
21pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,Select Ezekiel 34:21
22salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.Select Ezekiel 34:22
23Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.Select Ezekiel 34:23
24Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.Select Ezekiel 34:24
25Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.Select Ezekiel 34:25
26Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam imbrem in tempore suo : pluviæ benedictionis erunt.Select Ezekiel 34:26
27Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore : et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.Select Ezekiel 34:27
28Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.Select Ezekiel 34:28
29Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.Select Ezekiel 34:29
30Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.Select Ezekiel 34:30
31Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.Select Ezekiel 34:31
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain