Skip to content
Church.wiki
Ezra

Ezra 10

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo.Select Ezra 10:1

2Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ : Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ : et nunc, si est pœnitentia in Israël super hoc,Select Ezra 10:2

3percutiamus fœdus cum Domino Deo nostro, ut projiciamus universas uxores, et eos qui de his nati sunt, juxta voluntatem Domini, et eorum qui timent præceptum Domini Dei nostri : secundum legem fiat.Select Ezra 10:3

4Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum : confortare, et fac.Select Ezra 10:4

5Surrexit ergo Esdras, et adjuravit principes sacerdotum et Levitarum, et omnem Israël, ut facerent secundum verbum hoc : et juraverunt.Select Ezra 10:5

6Et surrexit Esdras ante domum Dei, et abiit ad cubiculum Johanan filii Eliasib, et ingressus est illuc : panem non comedit, et aquam non bibit : lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate.Select Ezra 10:6

7Et missa est vox in Juda et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Jerusalem :Select Ezra 10:7

8et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum, auferetur universa substantia ejus, et ipse abjicietur de cœtu transmigrationis.Select Ezra 10:8

9Convenerunt igitur omnes viri Juda et Benjamin in Jerusalem tribus diebus : ipse est mensis nonus, vigesimo die mensis : et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.Select Ezra 10:9

10Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos : Vos transgressi estis, et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israël.Select Ezra 10:10

11Et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum, et facite placitum ejus, et separamini a populis terræ, et ab uxoribus alienigenis.Select Ezra 10:11

12Et respondit universa multitudo, dixitque voce magna : Juxta verbum tuum ad nos, sic fiat.Select Ezra 10:12

13Verumtamen quia populus multus est, et tempus pluviæ, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum (vehementer quippe peccavimus in sermone isto),Select Ezra 10:13

14constituantur principes in universa multitudine : et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatem, et judices ejus, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc.Select Ezra 10:14

15Igitur Jonathan filius Azahel, et Jaasia filius Thecue, steterunt super hoc, et Messollam et Sebethai Levites adjuverunt eos :Select Ezra 10:15

16feceruntque sic filii transmigrationis. Et abierunt Esdras sacerdos, et viri principes familiarum, in domos patrum suorum, et omnes per nomina sua, et sederunt in die primo mensis decimi ut quærerent rem.Select Ezra 10:16

17Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.Select Ezra 10:17

18Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia.Select Ezra 10:18

19Et dederunt manus suas ut ejicerent uxores suas, et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent.Select Ezra 10:19

20Et de filiis Emmer, Hanani, et Zebedia.Select Ezra 10:20

21Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Jehiel, et Ozias.Select Ezra 10:21

22Et de filiis Pheshur, Elioënai, Maasia, Ismaël, Nathanaël, Jozabed, et Elasa.Select Ezra 10:22

23Et de filiis Levitarum, Jozabed, et Semei, et Celaia, ipse est Calita, Phataia, Juda, et Eliezer.Select Ezra 10:23

24Et de cantoribus, Eliasib. Et de janitoribus, Sellum, et Telem, et Uri.Select Ezra 10:24

25Et ex Israël, de filiis Pharos, Remeia, et Jesia, et Melchia, et Miamin, et Eliezer, et Melchia, et Banea.Select Ezra 10:25

26Et de filiis Ælam, Mathania, Zacharias, et Jehiel, et Abdi, et Jerimoth, et Elia.Select Ezra 10:26

27Et de filiis Zethua, Elioënai, Eliasib, Mathania, et Jerimuth, et Zabad, et Aziza.Select Ezra 10:27

28Et de filiis Bebai, Johanan, Hanania, Zabbai, Athalai.Select Ezra 10:28

29Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch, et Adaia, Jasub, et Saal, et Ramoth.Select Ezra 10:29

30Et de filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Banaias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Bennui, et Manasse.Select Ezra 10:30

31Et de filiis Herem, Eliezer, Josue, Melchias, Semeias, Simeon,Select Ezra 10:31

32Benjamin, Maloch, Samarias.Select Ezra 10:32

33Et de filiis Hasom, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphelet, Jermai, Manasse, Semei.Select Ezra 10:33

34De filiis Bani, Maadi, Amram, et Vel,Select Ezra 10:34

35Baneas, et Badaias, Cheliau,Select Ezra 10:35

36Vania, Marimuth, et Eliasib,Select Ezra 10:36

37Mathanias, Mathanai, et Jasi,Select Ezra 10:37

38et Bani, et Bennui, Semei,Select Ezra 10:38

39et Salmias, et Nathan, et Adaias,Select Ezra 10:39

40et Mechnedebai, Sisai, Sarai,Select Ezra 10:40

41Ezrel, et Selemiau, Semeria,Select Ezra 10:41

42Sellum, Amaria, Joseph.Select Ezra 10:42

43De filiis Nebo, Jehiel, Mathathias, Zabad, Zabina, Jeddu, et Joël, et Banaia.Select Ezra 10:43

44Omnes hi acceperant uxores alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quæ pepererant filios.Select Ezra 10:44

Next: Nehemiah 1Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Ezra

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.