Skip to content
Church.wiki
Galatians

Galatians 3

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ?Select Galatians 3:1

2Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?Select Galatians 3:2

3sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ?Select Galatians 3:3

4tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.Select Galatians 3:4

5Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?Select Galatians 3:5

6Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :Select Galatians 3:6

7cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.Select Galatians 3:7

8Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.Select Galatians 3:8

9Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.Select Galatians 3:9

10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.Select Galatians 3:10

11Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.Select Galatians 3:11

12Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis.Select Galatians 3:12

13Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno :Select Galatians 3:13

14ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.Select Galatians 3:14

15Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.Select Galatians 3:15

16Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus.Select Galatians 3:16

17Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.Select Galatians 3:17

18Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.Select Galatians 3:18

19Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.Select Galatians 3:19

20Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.Select Galatians 3:20

21Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.Select Galatians 3:21

22Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.Select Galatians 3:22

23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.Select Galatians 3:23

24Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.Select Galatians 3:24

25At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.Select Galatians 3:25

26Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.Select Galatians 3:26

27Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.Select Galatians 3:27

28Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.Select Galatians 3:28

29Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.Select Galatians 3:29

Next: Galatians 4Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Galatians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.