Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 1

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1In principio creavit Deus cælum et terram.Select Genesis 1:1

2Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.Select Genesis 1:2

3Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.Select Genesis 1:3

4Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.Select Genesis 1:4

5Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.Select Genesis 1:5

6Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.Select Genesis 1:6

7Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.Select Genesis 1:7

8Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.Select Genesis 1:8

9Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.Select Genesis 1:9

10Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.Select Genesis 1:10

11Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.Select Genesis 1:11

12Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.Select Genesis 1:12

13Et factum est vespere et mane, dies tertius.Select Genesis 1:13

14Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :Select Genesis 1:14

15ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.Select Genesis 1:15

16Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.Select Genesis 1:16

17Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,Select Genesis 1:17

18et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.Select Genesis 1:18

19Et factum est vespere et mane, dies quartus.Select Genesis 1:19

20Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.Select Genesis 1:20

21Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.Select Genesis 1:21

22Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.Select Genesis 1:22

23Et factum est vespere et mane, dies quintus.Select Genesis 1:23

24Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.Select Genesis 1:24

25Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,Select Genesis 1:25

26et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.Select Genesis 1:26

27Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.Select Genesis 1:27

28Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.Select Genesis 1:28

29Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :Select Genesis 1:29

30et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.Select Genesis 1:30

31Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.Select Genesis 1:31

Next: Genesis 2Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.