Genesis 10
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.Select Genesis 10:1
2Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.Select Genesis 10:2
3Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.Select Genesis 10:3
4Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.Select Genesis 10:4
5Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.Select Genesis 10:5
6Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.Select Genesis 10:6
7Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.Select Genesis 10:7
8Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,Select Genesis 10:8
9et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.Select Genesis 10:9
10Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.Select Genesis 10:10
11De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.Select Genesis 10:11
12Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.Select Genesis 10:12
13At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,Select Genesis 10:13
14et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.Select Genesis 10:14
15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,Select Genesis 10:15
16et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,Select Genesis 10:16
17Hevæum, et Aracæum : Sinæum,Select Genesis 10:17
18et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.Select Genesis 10:18
19Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.Select Genesis 10:19
20Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.Select Genesis 10:20
21De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.Select Genesis 10:21
22Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.Select Genesis 10:22
23Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.Select Genesis 10:23
24At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.Select Genesis 10:24
25Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.Select Genesis 10:25
26Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,Select Genesis 10:26
27et Aduram, et Uzal, et Decla,Select Genesis 10:27
28et Ebal, et Abimaël, Saba,Select Genesis 10:28
29et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.Select Genesis 10:29
30Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.Select Genesis 10:30
31Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.Select Genesis 10:31
32Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.Select Genesis 10:32
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain