Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 14

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentiumSelect Genesis 14:1

2inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.Select Genesis 14:2

3Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.Select Genesis 14:3

4Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.Select Genesis 14:4

5Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,Select Genesis 14:5

6et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.Select Genesis 14:6

7Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.Select Genesis 14:7

8Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :Select Genesis 14:8

9scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.Select Genesis 14:9

10Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.Select Genesis 14:10

11Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :Select Genesis 14:11

12necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.Select Genesis 14:12

13Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.Select Genesis 14:13

14Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.Select Genesis 14:14

15Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.Select Genesis 14:15

16Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.Select Genesis 14:16

17Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.Select Genesis 14:17

18At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,Select Genesis 14:18

19benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :Select Genesis 14:19

20et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.Select Genesis 14:20

21Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.Select Genesis 14:21

22Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,Select Genesis 14:22

23quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :Select Genesis 14:23

24exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.Select Genesis 14:24

Next: Genesis 15Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.