Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 18

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.Select Genesis 18:1

2Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.Select Genesis 18:2

3Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :Select Genesis 18:3

4sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.Select Genesis 18:4

5Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.Select Genesis 18:5

6Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.Select Genesis 18:6

7Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.Select Genesis 18:7

8Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.Select Genesis 18:8

9Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.Select Genesis 18:9

10Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.Select Genesis 18:10

11Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.Select Genesis 18:11

12Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?Select Genesis 18:12

13Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?Select Genesis 18:13

14Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.Select Genesis 18:14

15Negavit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.Select Genesis 18:15

16Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.Select Genesis 18:16

17Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :Select Genesis 18:17

18cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?Select Genesis 18:18

19Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.Select Genesis 18:19

20Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.Select Genesis 18:20

21Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.Select Genesis 18:21

22Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.Select Genesis 18:22

23Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?Select Genesis 18:23

24si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?Select Genesis 18:24

25Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.Select Genesis 18:25

26Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.Select Genesis 18:26

27Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.Select Genesis 18:27

28Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.Select Genesis 18:28

29Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.Select Genesis 18:29

30Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.Select Genesis 18:30

31Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.Select Genesis 18:31

32Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.Select Genesis 18:32

33Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.Select Genesis 18:33

Next: Genesis 19Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.