Genesis 19
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis : adoravitque pronus in terram,Select Genesis 19:1
2et dixit : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi : lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt : Minime, sed in platea manebimus.Select Genesis 19:2
3Compulit illos oppido ut diverterent ad eum : ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.Select Genesis 19:3
4Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.Select Genesis 19:4
5Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei : Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte ? educ illos huc, ut cognoscamus eos.Select Genesis 19:5
6Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait :Select Genesis 19:6
7Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.Select Genesis 19:7
8Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.Select Genesis 19:8
9At illi dixerunt : Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices ? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime : jamque prope erat ut effringerent fores.Select Genesis 19:9
10Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium :Select Genesis 19:10
11et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.Select Genesis 19:11
12Dixerunt autem ad Lot : Habes hic quempiam tuorum ? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac :Select Genesis 19:12
13delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.Select Genesis 19:13
14Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit : Surgite, egredimini de loco isto : quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.Select Genesis 19:14
15Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes : Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes : ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.Select Genesis 19:15
16Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.Select Genesis 19:16
17Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem : ibique locuti sunt ad eum, dicentes : Salva animam tuam : noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione : sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.Select Genesis 19:17
18Dixitque Lot ad eos : Quæso, domine mi,Select Genesis 19:18
19quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar :Select Genesis 19:19
20est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea : numquid non modica est, et vivet anima mea ?Select Genesis 19:20
21Dixitque ad eum : Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.Select Genesis 19:21
22Festina, et salvare ibi : quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.Select Genesis 19:22
23Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.Select Genesis 19:23
24Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo :Select Genesis 19:24
25et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.Select Genesis 19:25
26Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.Select Genesis 19:26
27Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,Select Genesis 19:27
28intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius : viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.Select Genesis 19:28
29Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.Select Genesis 19:29
30Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo.Select Genesis 19:30
31Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ.Select Genesis 19:31
32Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.Select Genesis 19:32
33Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.Select Genesis 19:33
34Altera quoque die dixit major ad minorem : Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.Select Genesis 19:34
35Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo : et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.Select Genesis 19:35
36Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo.Select Genesis 19:36
37Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab : ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.Select Genesis 19:37
38Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei : ipse est pater Ammonitarum usque hodie.Select Genesis 19:38
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain