Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 20

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.Select Genesis 20:1

2Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.Select Genesis 20:2

3Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.Select Genesis 20:3

4Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?Select Genesis 20:4

5nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.Select Genesis 20:5

6Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.Select Genesis 20:6

7Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.Select Genesis 20:7

8Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.Select Genesis 20:8

9Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.Select Genesis 20:9

10Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?Select Genesis 20:10

11Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :Select Genesis 20:11

12alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.Select Genesis 20:12

13Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.Select Genesis 20:13

14Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,Select Genesis 20:14

15et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.Select Genesis 20:15

16Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.Select Genesis 20:16

17Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :Select Genesis 20:17

18concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.Select Genesis 20:18

Next: Genesis 21Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.