Genesis 21
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est.Select Genesis 21:1
2Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.Select Genesis 21:2
3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac :Select Genesis 21:3
4et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,Select Genesis 21:4
5cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac.Select Genesis 21:5
6Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.Select Genesis 21:6
7Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ?Select Genesis 21:7
8Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.Select Genesis 21:8
9Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :Select Genesis 21:9
10Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.Select Genesis 21:10
11Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.Select Genesis 21:11
12Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.Select Genesis 21:12
13Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.Select Genesis 21:13
14Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.Select Genesis 21:14
15Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.Select Genesis 21:15
16Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.Select Genesis 21:16
17Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.Select Genesis 21:17
18Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.Select Genesis 21:18
19Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.Select Genesis 21:19
20Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.Select Genesis 21:20
21Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.Select Genesis 21:21
22Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis.Select Genesis 21:22
23Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.Select Genesis 21:23
24Dixitque Abraham : Ego jurabo.Select Genesis 21:24
25Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus.Select Genesis 21:25
26Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.Select Genesis 21:26
27Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo fœdus.Select Genesis 21:27
28Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.Select Genesis 21:28
29Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ?Select Genesis 21:29
30At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.Select Genesis 21:30
31Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit.Select Genesis 21:31
32Et inierunt fœdus pro puteo juramenti.Select Genesis 21:32
33Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.Select Genesis 21:33
34Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.Select Genesis 21:34
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain