Genesis 27
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Qui respondit : Adsum.Select Genesis 27:1
2Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.Select Genesis 27:2
3Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis,Select Genesis 27:3
4fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.Select Genesis 27:4
5Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,Select Genesis 27:5
6dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei :Select Genesis 27:6
7Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.Select Genesis 27:7
8Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis :Select Genesis 27:8
9et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur :Select Genesis 27:9
10quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.Select Genesis 27:10
11Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis :Select Genesis 27:11
12si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.Select Genesis 27:12
13Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.Select Genesis 27:13
14Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.Select Genesis 27:14
15Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :Select Genesis 27:15
16pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit :Select Genesis 27:16
17deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.Select Genesis 27:17
18Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ?Select Genesis 27:18
19Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut præcepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.Select Genesis 27:19
20Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.Select Genesis 27:20
21Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.Select Genesis 27:21
22Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau.Select Genesis 27:22
23Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,Select Genesis 27:23
24ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum.Select Genesis 27:24
25At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,Select Genesis 27:25
26dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.Select Genesis 27:26
27Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.Select Genesis 27:27
28Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.Select Genesis 27:28
29Et serviant tibi populi, et adorent te tribus : esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ : qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.Select Genesis 27:29
30Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,Select Genesis 27:30
31coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.Select Genesis 27:31
32Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu ? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau.Select Genesis 27:32
33Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ?Select Genesis 27:33
34Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi.Select Genesis 27:34
35Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.Select Genesis 27:35
36At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ?Select Genesis 27:36
37Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ?Select Genesis 27:37
38Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,Select Genesis 27:38
39motus Isaac, dixit ad eum : In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper,Select Genesis 27:39
40erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies : tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.Select Genesis 27:40
41Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.Select Genesis 27:41
42Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.Select Genesis 27:42
43Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran :Select Genesis 27:43
44habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,Select Genesis 27:44
45et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ?Select Genesis 27:45
46Dixitque Rebecca ad Isaac : Tædet me vitæ meæ propter filias Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.Select Genesis 27:46
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain