Genesis 28
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :Select Genesis 28:1
2sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.Select Genesis 28:2
3Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.Select Genesis 28:3
4Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.Select Genesis 28:4
5Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.Select Genesis 28:5
6Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :Select Genesis 28:6
7quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :Select Genesis 28:7
8probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :Select Genesis 28:8
9ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.Select Genesis 28:9
10Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.Select Genesis 28:10
11Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.Select Genesis 28:11
12Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,Select Genesis 28:12
13et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.Select Genesis 28:13
14Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.Select Genesis 28:14
15Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.Select Genesis 28:15
16Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.Select Genesis 28:16
17Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.Select Genesis 28:17
18Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.Select Genesis 28:18
19Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.Select Genesis 28:19
20Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,Select Genesis 28:20
21reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,Select Genesis 28:21
22et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.Select Genesis 28:22
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain