Genesis 29
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.Select Genesis 29:1
2Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.Select Genesis 29:2
3Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.Select Genesis 29:3
4Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.Select Genesis 29:4
5Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.Select Genesis 29:5
6Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.Select Genesis 29:6
7Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.Select Genesis 29:7
8Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.Select Genesis 29:8
9Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.Select Genesis 29:9
10Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.Select Genesis 29:10
11Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,Select Genesis 29:11
12et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.Select Genesis 29:12
13Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,Select Genesis 29:13
14respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,Select Genesis 29:14
15dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.Select Genesis 29:15
16Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.Select Genesis 29:16
17Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.Select Genesis 29:17
18Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.Select Genesis 29:18
19Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.Select Genesis 29:19
20Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.Select Genesis 29:20
21Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.Select Genesis 29:21
22Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.Select Genesis 29:22
23Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,Select Genesis 29:23
24dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :Select Genesis 29:24
25et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?Select Genesis 29:25
26Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.Select Genesis 29:26
27Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.Select Genesis 29:27
28Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :Select Genesis 29:28
29cui pater servam Balam tradiderat.Select Genesis 29:29
30Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.Select Genesis 29:30
31Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.Select Genesis 29:31
32Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.Select Genesis 29:32
33Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.Select Genesis 29:33
34Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.Select Genesis 29:34
35Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.Select Genesis 29:35
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain