Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 3

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?Select Genesis 3:1

2Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :Select Genesis 3:2

3de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.Select Genesis 3:3

4Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.Select Genesis 3:4

5Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.Select Genesis 3:5

6Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.Select Genesis 3:6

7Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.Select Genesis 3:7

8Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.Select Genesis 3:8

9Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?Select Genesis 3:9

10Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.Select Genesis 3:10

11Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?Select Genesis 3:11

12Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.Select Genesis 3:12

13Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.Select Genesis 3:13

14Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.Select Genesis 3:14

15Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.Select Genesis 3:15

16Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.Select Genesis 3:16

17Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.Select Genesis 3:17

18Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.Select Genesis 3:18

19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.Select Genesis 3:19

20Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.Select Genesis 3:20

21Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :Select Genesis 3:21

22et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.Select Genesis 3:22

23Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.Select Genesis 3:23

24Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.Select Genesis 3:24

Next: Genesis 4Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.