Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 31

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :Select Genesis 31:1

2animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,Select Genesis 31:2

3maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.Select Genesis 31:3

4Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,Select Genesis 31:4

5dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.Select Genesis 31:5

6Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.Select Genesis 31:6

7Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.Select Genesis 31:7

8Si quando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges alba pepererunt.Select Genesis 31:8

9Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.Select Genesis 31:9

10Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.Select Genesis 31:10

11Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.Select Genesis 31:11

12Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.Select Genesis 31:12

13Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.Select Genesis 31:13

14Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ?Select Genesis 31:14

15nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?Select Genesis 31:15

16Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.Select Genesis 31:16

17Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.Select Genesis 31:17

18Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.Select Genesis 31:18

19Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.Select Genesis 31:19

20Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.Select Genesis 31:20

21Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,Select Genesis 31:21

22nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.Select Genesis 31:22

23Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit eum in monte Galaad.Select Genesis 31:23

24Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.Select Genesis 31:24

25Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.Select Genesis 31:25

26Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ?Select Genesis 31:26

27cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ?Select Genesis 31:27

28Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte operatus es : et nunc quidemSelect Genesis 31:28

29valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.Select Genesis 31:29

30Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui : cur furatus es deos meos ?Select Genesis 31:30

31Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.Select Genesis 31:31

32Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.Select Genesis 31:32

33Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,Select Genesis 31:33

34illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper : scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,Select Genesis 31:34

35ait : Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo : quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi : sic delusa sollicitudo quærentis est.Select Genesis 31:35

36Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,Select Genesis 31:36

37et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.Select Genesis 31:37

38Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi :Select Genesis 31:38

39nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas :Select Genesis 31:39

40die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.Select Genesis 31:40

41Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis : immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.Select Genesis 31:41

42Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses : afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.Select Genesis 31:42

43Respondit ei Laban : Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ?Select Genesis 31:43

44Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te.Select Genesis 31:44

45Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :Select Genesis 31:45

46dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum :Select Genesis 31:46

47quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ.Select Genesis 31:47

48Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.Select Genesis 31:48

49Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,Select Genesis 31:49

50si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.Select Genesis 31:50

51Dixitque rursus ad Jacob : En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,Select Genesis 31:51

52testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.Select Genesis 31:52

53Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac :Select Genesis 31:53

54immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi :Select Genesis 31:54

55Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis : reversusque est in locum suum.Select Genesis 31:55

Next: Genesis 32Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.