Genesis 34
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.Select Genesis 34:1
2Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.Select Genesis 34:2
3Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.Select Genesis 34:3
4Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.Select Genesis 34:4
5Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.Select Genesis 34:5
6Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,Select Genesis 34:6
7ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.Select Genesis 34:7
8Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :Select Genesis 34:8
9et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,Select Genesis 34:9
10et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.Select Genesis 34:10
11Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :Select Genesis 34:11
12augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.Select Genesis 34:12
13Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :Select Genesis 34:13
14Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.Select Genesis 34:14
15Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;Select Genesis 34:15
16tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.Select Genesis 34:16
17Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.Select Genesis 34:17
18Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,Select Genesis 34:18
19nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.Select Genesis 34:19
20Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :Select Genesis 34:20
21Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.Select Genesis 34:21
22Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.Select Genesis 34:22
23Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.Select Genesis 34:23
24Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.Select Genesis 34:24
25Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,Select Genesis 34:25
26Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.Select Genesis 34:26
27Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.Select Genesis 34:27
28Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,Select Genesis 34:28
29parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.Select Genesis 34:29
30Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.Select Genesis 34:30
31Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?Select Genesis 34:31
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain