Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 35

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.Select Genesis 35:1

2Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.Select Genesis 35:2

3Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.Select Genesis 35:3

4Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.Select Genesis 35:4

5Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.Select Genesis 35:5

6Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.Select Genesis 35:6

7Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.Select Genesis 35:7

8Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.Select Genesis 35:8

9Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ, benedixitque eiSelect Genesis 35:9

10dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,Select Genesis 35:10

11dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,Select Genesis 35:11

12terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.Select Genesis 35:12

13Et recessit ab eo.Select Genesis 35:13

14Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :Select Genesis 35:14

15vocansque nomen loci illius Bethel.Select Genesis 35:15

16Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,Select Genesis 35:16

17ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.Select Genesis 35:17

18Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.Select Genesis 35:18

19Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.Select Genesis 35:19

20Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.Select Genesis 35:20

21Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.Select Genesis 35:21

22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.Select Genesis 35:22

23Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.Select Genesis 35:23

24Filii Rachel : Joseph et Benjamin.Select Genesis 35:24

25Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.Select Genesis 35:25

26Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.Select Genesis 35:26

27Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.Select Genesis 35:27

28Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.Select Genesis 35:28

29Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.Select Genesis 35:29

Next: Genesis 36Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.